

Liber Job*
Caput 21: Versus 26
Et tamen simul in pulvere dormient.[Ibid.]Quae cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad poenas, afflictus transit ad requiem.Et tamen simul in pulvere.Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent:Et vermes,qui de carne, id est carnales curae premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit: